- CARBATINAE
- CARBATINAEgenus calceorum e crudis pellibus: Primum enim aerô rudiore crudae pelles conficiendis calceis materiam submitustrabant, uti discimus ex Xenophonte, Anabas.l. 3. qui, referente Angelô Politianô, Miscell. c. 2. Cum defecissent, inquit, veteres calcei, habebant ex recentibus coriis bubulis Carbatinas confectas. Et de his, ut omittam Aristotelem, de Anim. l. 2. et Lucianum in Philopseud. Catullus quoque agit Epigr. 99. v. 3. 4.Tu tamen hac lingua, si usus veniat tibi, possis----- et crepidas lingere Carbatinas.Deinde vero, ut indies passim crescunt Artes, atque perficiuntur, ita saeculis posterioribus, comunodioris honestiorisque usus atque elegantiae studium, concinnandarum tingendarumque pellium artisicium edocuit. B. Balduinus de Calceo. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.